monumenta.ch > Plinius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 6
{III} nec deinde alia, quae tradatur magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores, praeterquam Ismeniam choraulen multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta Amymone, iussisse numerari et, cum duo relati essent, male, Hercules, factum dixisse, multum enim detractum gemmae dignitati.